라틴어 문장 검색

Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:4)
Quomodo nascenti mundo rebusque creandis Principium, finis, exemplar, forma, sigillum Hic erat, ad cuius formam deitatis ydea Impressit rebus formas mundoque figuras;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:18)
Scrupulus in planum descendit, surgit in equm Vallis et in curuum demittitur angulus, orbis Planiciem claudit planumque reducit in orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:36)
Partibus in curuum, ferro mediante, redactis, Exhaurit partes uirgo marmorque fenestris Distinguens, totum spaciis intersecat orbem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:38)
Hic legitur quid sit punctum, que linea curua, Recta uel equalis, que circumflexa uocetur Queue superficies piano contenta, profundum Ignorans altoquc carens, decurrit in equm;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:8)
Imprimit ad placitum formam, uetus exit et intrans Forma recens plumbi ueteres excusat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:3)
Oscula multiplicat repetens et in ore sigillans Imprimit expresse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:8)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
Nec iam corrigitur rastro, nec uomere campus Leditur, aut curui deplorat uulnus aratri, Vt tellus auido, quamuis inuita, colono Pareat, et semen multo cum fenore reddat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:7)
Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:47)
Sed infelici casu ictum gladii effugiens bellua, subito curvos ungues tunicae ducis infixit, ac complexum brachiis, equo devolutum, terrae applicans dentibus jugulare properabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:11)
Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curvis [0546D] et ferreis hamis peregrinorum leviter posset auferri et amoveri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum jactaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION